- TELUM
- TELUMcuius mentio in XII. Tabb. Qui noctu furtum faxit. aut interdiu telis se defenderit, cum domino cum clamore testificanti occidere ius esto. Si neque noctu, neque se telô defendens prehendatur, virgis caesus, ei, cui furtum fecit, addicitor. Caio idem vulgo dictum est, quod ab arcu mittitur, sed nunc omne significat, quod mittitur manu. Ita sequitur, quod et lapid et lignum et ferrum hôc nomine contineatur: dictumque ab eo sit, quod in longum mittitur, Graecâ voce figuratum, ἀπὸ τοῦ τῆλε Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 8. Salmas. vero vocis etymon arcessit a tego, sicque dictum vuit, quasi ἀμυντήριον, quô vim a nobis arcemus, quô nos contra insultum alterius tuemur. Tegere enim quoque tueri est, ut vidimus. Fuêre haec Herioicis temporibus gravia admodum, unde Poetae, in maius omnia augentes, tanti illa ponderis Heroibus suis ascribunt, ut ab alio nemine torqueri potuerint, ad vires corum indicandas. Statius, Theb.l. 4. v. 176.Prominet arce gigas, atque uni missilis illiCuspide praefrxâ stat frondibus orba cupressus.Unde telum arboreum, Virg. Aen. l. 12. v. 888. telum ingens, Claudian. de Marte in Eutrop. l. 2. v. 165.Tunc adamante gravem, nodisque rigentibus, hastamTelum ingens, nullique Deo iaculabile torsit.Insula iaculabilis, Sidon. Epithalam. Polemit etc. Veriora, quae ex Sacris hanc in rem habemus. Ea fracta, tropaeorum truncis affixa, legimus apud Virgilium, Aen. l. 11. ubi, praeter galeam, thoracem, clypeum, aliaque, tela quoque trunca Mezentii, in tropaeum, appensa memorat, v. 9. Hinc Prudentius quoque in Symmachum, l. 2. v. 560. narrat,Suspensa gravi telorum fragmina trunco.Venenata ea, occurrunt passim: de cuiusmodi telis, acute Sidonius Panegyr. Maioriani.Spiculaque infusum ferro latura venenum,Quae feriant bis, missa semel ———Et quidem huius rei nec veteres Germanos puduisse, testis est Sulpitius Alexander, ubi de Francis; nec Imp. graecos, docet Nicetas Choniates, ubi de Ioanne Comneno sui ipsius insidiis perempto, vide notata Dausqueio, Commentar. ad l. 15. Silii Ital. Ut minus mirum sit, si idem de Getis, apud Ovidium, de Parthis apud Lucanum, de Afris apud modo dictum Poetam: et nominatim de Aethiopibus apud Claudianum legamus. Qua de re dicemus plura infra, ubi de Veneno. Ad divinationem porro adhibita varie. Sic inter alia Ezech. c. 21. v. 21. Stetit Rex Babylonis in capite viae, in bivio, ad divinandum divinationem, expolivit tela: Species fuit βελομαντείας, iuxta Kimchium, Quia acuebant et expoliebant aciem ferri telorum, ut valde splenderet et coniectores in ea viderent, quod futurum erat; quomodo vident in ungue pollicis manus, ita etiam in gladio vident, et in speculo. Unde patet, pertinuisse hanc divinationem ad Κατοπτρομαντικηὸ etc. Sed et Telum, quodvis adiumentum ac instrumentum quandoque notat. Cicer. de Amicitia, c. 17. Nec mediocre telum ad res gerendas existimare oportet benevolentiam civium. Et apud eundem, l. 7. Ep. 16. ad Trebatium, hic versus citatur ex vet. Poeta,Usquequaque sapere oportet, id erit telum acerrimum,ὅπλον ἰχυρότατον, Salmas. ad Solin. p. 1319. etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.